Перейти к содержанию

Аугсбургское исповедание (1530), латинский текст (Invariata) · Pars I, Art. XV.—De Ritibus Ecclesiasticis.

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: CA1530.15

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

De ritibus Ecclesiasticis [von Menschen gemacht] docent, quod ritus illi servandi sint, qui sine peccato servari possunt, et prosunt ad tranquillitatem et bonum ordinem in Ecclesia, sicut certæ feriæ, festa et similia. De talibus rebus tamen admonentur homines, ne conscientiæ onerentur, tanquam talis cultus ad salutem necessarius sit. Admonentur etiam, quod traditiones humanæ institutæ ad placandum Deum, ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis, adversentur Evangelio et doctrinæ fidei. Quare vota et traditiones de cibis et diebus, etc., institutæ ad promerendam gratiam, et satisfaciendum pro peccatis inutiles sint et contra Evangelium.

Источник и условия: Аугсбургское исповедание (1530), латинский текст (Invariata) · общественное достояние · The Augsburg Confession, Latin text (Invariata). In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.