Skip to content

Job · Chapter 17

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: Job.17.1

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Spiritus meus attenuabitur; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum.
Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur.
Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.
Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.
Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
Dies mei transierunt; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum.
Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.
Putredini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vermibus.
Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat?
In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi?

Source and terms: Latin Vulgate, Clementine edition (Sixto-Clementine 1592/1598) · public domain · Biblia Sacra Vulgatae editionis, Sixto-Clementine edition of 1598 ('Clementine Vulgate of 1598 with Glossa Ordinaria, Migne edition 1880'), Latin text. Rights statement of the package: 'Public Domain'. eBible.org package latVUC. · terms · source

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.